

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 5: Versus 15
Et vident illum.[BEDA.]Lucas:Sedentem ad pedes ejus.quod signat eos qui a peccatis correcti sunt, fixa mentis intentione vestigia Salvatoris quae sequantur, intueri.Vestitum.Virtutum studio, quod vesana mente perdiderat. Unde filius prodigus ad patrem rediens, mox stola prima cum annulo induitur: quia quisquis vero corde poenituerit potest donante Christi gratia pristina justitiae opera, de quibus ceciderat, cum annulo inviolatae fidei recuperare.Et timuerunt.Multi enim antiqua suavitate delectati honorare se, sed pati nolle Christianam legem dicunt, quia eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina conversatione sanatum.